Haller's Concordance: INSIPIENTES
- intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite Ps. 94:8
- intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite Pr. 8:5
- perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes Wis. 1:3
- omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi Wis. 15:14
- quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt Jer. 4:22
- pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est Jer. 10:8
- insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia Rom. 1:31
- libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes 2 Cor. 11:19
- videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes Eph. 5:15
- eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem Tit. 3:3