Haller's Concordance: INSIPIENTIUM
- homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam Pr. 12:23
- in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui Pr. 23:9
- visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum Wis. 3:2
- propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium Wis. 14:11
- et effundam super te indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum Ezec. 21:31
- eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege Rom. 2:20
- vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate 2 Pet. 3:17