Haller's Concordance: INSTRUXIT
- videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israhel et instruxit aciem contra Syrum 2 Ki. 10:9
- cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi 2 Par. 13:3
- porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata quae est iuxta Maresa 2 Par. 14:10
- cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi Isa. 40:14