Haller's Concordance: INSULIS
- et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Aegypto et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris Isa. 11:11
- propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel Isa. 24:15
- ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt Isa. 42:12
- sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis et vicissitudinem inimicis suis insulis vicem reddet Isa. 59:18
- audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quae procul sunt et dicite qui dispersit Israhel congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum Jer. 31:10
- quercus de Basan dolaverunt in remos tuos transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico et praetoriola de insulis Italiae Ezec. 27:6
- byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum Ezec. 27:7
- et emittam ignem in Magog et in his qui habitant in insulis confidenter et scient quia ego Dominus Ezec. 39:6
- sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius 1 Ma. 6:29
- et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius 1 Ma. 11:38
- et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum in insulis maris 1 Ma. 14:5
- et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti 1 Ma. 15:1