Haller's Concordance: INTELLECTUM
- fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus Ex. 36:1
- si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei Job 34:16
- raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius Wis. 4:11
- quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum Wis. 9:5
- scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat Sir. 1:24
- et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae Sir. 4:21
- quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum Sir. 8:12
- omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius Sir. 16:15
- qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum Sir. 34:9
- quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui Isa. 28:19
- et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem Isa. 29:24
- etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquaerere historiae congruit auctori 2 Ma. 2:31
- et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi 2 Cor. 10:5
- tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum Eph. 4:18
- intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum 2 Tim. 2:7
- hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum bestiae numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti sexaginta sex Apoc. 13:18
- quid tibi est et quare conturbaris et quid conturbatum est intellectum tuum et sensus cordis tui? et dixi: 4 Esd. 10:31
- et accepi et bibi, et in eo cum bibissem cor meum eructabatur intellectum et in pectus meum increscebat sapientia. nam spiritus meus conservabat memoriam, 4 Esd. 14:40
- Altissimus autem dedit intellectum quinque viris, et scripserunt quae dicebantur ex successione notis quas non sciebant, et sederunt quadraginta diebus. ipsi autem per diem scribebant, 4 Esd. 14:42
- qui finxit hominem et posuit cor in medio corporis et misit ei spiritum et vitam et intellectum 4 Esd. 16:62