Haller's Concordance: INTELLEGENS
- et observabitis et implebitis opere haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa praecepta haec dicant en populus sapiens et intellegens gens magna Dt. 4:6
- et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quae possint audire usque in praesentem diem Dt. 29:4
- cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino reversusque est in domum suam Judg. 19:28
- intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis versum esset ad Absalom 2 Ki. 14:1
- ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit 3 Ki. 3:12
- igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israhel et perrexit contra Syrum 1 Par. 19:10
- Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum Ps. 14:2
- fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum Ps. 33:15
- Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum Ps. 53:2
- audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit Pr. 1:5
- acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit Pr. 14:35
- stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens Pr. 17:28
- qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens Sir. 14:23
- non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit Osee 4:14
- quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis Osee 14:9
- et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos Dei auxilio nitentes misit ad eos 2 Ma. 11:13
- at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore 2 Ma. 14:30
- non est intellegens non est requirens Deum Rom. 3:11
- et dixit ad me: non es iudex super Dominum neque intellegens super Altissimum. 4 Esd. 7:19