Haller's Concordance: INTELLEGENT
- et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent Ps. 64:9
- quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini Ps. 107:43
- qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius Wis. 3:9
- videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus Wis. 4:17
- super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur Sir. 38:38
- sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent Rom. 15:21