Haller's Concordance: INTELLEGERE
- quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intellegere verbum quod non est locutus Dominus Dt. 18:21
- adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu cuius linguam intellegere non possis Dt. 28:49
- adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi 2 Esd. 8:2
- interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis Job 21:29
- qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt Job 34:27
- viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis Ps. 119:27
- sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans Pr. 14:8
- a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam Pr. 20:24
- vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex Wis. 13:1
- et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere Isa. 6:9
- quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus Isa. 28:9
- populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia Isa. 33:19
- existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt Acts 7:25
- animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur 1 Cor. 2:14
- prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi Eph. 3:4
- et quomodo poterit vas tuum capere Altissimi viam?... et iam exterritus corrupto saeculo intellegere incorruptionem? et cum haec audissem, cecidi in faciem meam 4 Esd. 4:11
- et dixi illi: melius erat nos non adesse, quam advenientes vivere in impietatibus et pati et non intellegere de qua re. 4 Esd. 4:12
- quemadmodum enim terra silvae data est et mare fluctibus suis, et qui super terram inhabitant quae sunt super terram intellegere solummodo possunt, et qui super caelos super altitudinem caelorum. 4 Esd. 4:21