Haller's Concordance: INTELLEXIT
- at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram Gen. 8:11
- et ultra non eis apparuit angelus Domini statimque intellexit Manue angelum esse Domini Judg. 13:21
- et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo 1 Ki. 3:9
- et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum 1 Ki. 18:28
- et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David 1 Ki. 20:33
- dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit 1 Ki. 28:14
- cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est 2 Ki. 12:19
- cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Ioab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui 2 Ki. 14:22
- igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis 3 Ki. 3:15
- Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua, intellexit enim a rege sibi paratum malum. Esther 7:7
- homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur Ps. 49:20
- disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit Sir. 1:7
- cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit Isa. 1:3
- et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit Isa. 42:25