Haller's Concordance: INTEREA
- interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum Gen. 35:1
- surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph Ex. 1:8
- interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem Num. 11:1
- misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent haec mandat frater tuus Israhel nosti omnem laborem qui adprehendit nos Num. 20:14
- interea quidam viri cum stetissent iuxta cadaver Amasae de sociis Ioab dixerunt ecce qui esse voluit pro Ioab comes David pro Ioab 2 Ki. 20:11
- interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudaeam et dextrum cornu cum illis 1 Ma. 9:1
- interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca Jn. 4:31