Haller's Concordance: INTERFECTIO
- et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et cesset interfectio quae grassatur in populo 2 Ki. 24:21
- Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante iam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Iudaei superiores esse coeperunt, et se de adversariis vindicare. Esther 9:1
- gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom Isa. 34:6