Haller's Concordance: INTERFECTOS
- facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe 1 Ki. 31:8
- ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos Isa. 26:21
- numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum aut sicut occidit interfectos eius sic occisus est Isa. 27:7
- vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperae vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas vae mihi quia defecit anima mea propter interfectos Jer. 4:31
- quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei Jer. 9:1
- et demoliar aras vestras et confringentur simulacra vestra et deiciam interfectos vestros ante idola vestra Ezec. 6:4
- nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos gladio et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum Ezec. 31:17
- et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum haec dicit Dominus Deus a quattuor ventis veni spiritus et insufla super interfectos istos et revivescant Ezec. 37:9
- et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos 1 Ma. 5:51