Haller's Concordance: INTERFICERENT
- qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem Gen. 26:7
- namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus 2 Par. 20:23
- Quibus imperavit rex, ut convenirent Iudaeos per singulas civitates, et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent. Esther 8:11
- in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum: quorum ista sunt nomina: Esther 9:6
- cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus Ps. 42:10
- igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Hieremia ut non traderetur in manu populi et interficerent eum Jer. 26:24
- et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis ut interficerent animas quae non moriuntur et vivificarent animas quae non vivunt mentientes populo meo credenti mendaciis Ezec. 13:19
- Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. Dan. 13:28
- eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo videre miseriam 2 Ma. 6:9
- et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem Lk. 22:2
- ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum Jn. 11:53
- cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent Jn. 12:10
- cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent Acts 9:23
- notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent Acts 9:24
- et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum Acts 13:28
- postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via Acts 25:3