Haller's Concordance: INTERFICIANT
- dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et noluit armiger eius fuerat enim nimio timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum 1 Ki. 31:4
- et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te 2 Esd. 6:10
- denique hoc ordinant ut interficiant pecora sua et sanguinem eorum bibant Jud. 11:11
- heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via Ps. 37:14
- sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum Isa. 13:18
- tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum Acts 23:21
- et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum datum est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant et datus est illi gladius magnus Apoc. 6:4