Haller's Concordance: INTERFICIETUR
- statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram Gen. 9:11
- mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos Lev. 20:16
- propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui Dt. 13:5
- in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium Dt. 17:6
- propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum deorum interficietur Dt. 18:20
- si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israhel et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui Dt. 24:7
- et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel 2 Ki. 19:22