Haller's Concordance: INTERIBUNT
- quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram Ps. 37:9
- quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt Ps. 37:22
- coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis Ps. 37:34
- levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet Isa. 51:6
- in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt et excelsa demolientur et dissipabuntur et interibunt arae vestrae et confringentur et cessabunt idola vestra et conterentur delubra vestra et delebuntur opera vestra Ezec. 6:6
- divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum Osee 10:2
- exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui interibunt Mic. 5:9