Haller's Concordance: AGAR
- igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar Gen. 16:1
- tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem Gen. 16:3
- dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio Gen. 16:8
- octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem Gen. 16:16
- cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham Gen. 21:9
- exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est Gen. 21:17
- hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae Gen. 25:12
- filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius Bar. 3:23
- quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar Gal. 4:24