Haller's Concordance: INTERIIT
- porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui 2 Ki. 17:23
- interiit ergo Saul et tres filii eius et omnis domus illius pariter concidit 1 Par. 10:6
- aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit Isa. 15:6
- accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio Joel 1:13
- ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit Nah. 1:15
- et mortua est tertia pars creaturae quae habent animas et tertia pars navium interiit Apoc. 8:9