Haller's Concordance: INTERIORA
- Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb Ex. 3:1
- qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri Job 9:9
- interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis Job 30:27
- non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae Ps. 5:9
- interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas Ps. 49:11
- viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis Pr. 7:27
- verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris Pr. 18:8
- et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo Sir. 19:23
- in multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate et peccasti et eieci te de monte Dei et perdidi te o cherub protegens de medio lapidum ignitorum Ezec. 28:16
- et ante gazofilacia deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens viae cubiti unius et ostia earum ad aquilonem Ezec. 42:4
- occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos Osee 13:8
- et timuerunt nautae et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa quae erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Iona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi Jonas 1:5
- quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis Heb. 6:19