Haller's Concordance: INTERITUS
- reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus Num. 16:50
- et ab occidentali urbis parte procedere sed et alia decem milia virorum de universo Israhel habitatores urbis ad certamina provocabant ingravatumque est bellum contra filios Beniamin et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus Judg. 20:34
- prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam Tob. 14:6
- avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus Job 18:14
- tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui Ps. 55:23
- ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus Ps. 79:11
- ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus Ps. 94:13
- fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius Ps. 109:13
- cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia Pr. 1:27
- viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur Pr. 29:1
- sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus Eccl. 2:14
- idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati Eccl. 3:19
- prope est interitus Moab ut veniat et malum eius velociter adcurret nimis Jer. 48:16
- et ecce sex viri veniebant de via portae superioris quae respicit ad aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu eius vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes eius et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum Ezec. 9:2
- quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt Phil. 3:19
- cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient 1 Th. 5:3