Haller's Concordance: INTERIUS
- et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri 3 Ki. 6:36
- cumque veneris illuc videbis Hieu filium Iosaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum 4 Ki. 9:2
- Omnes servi regis, et cunctae, quae sub ditione eius sunt, norunt provinciae, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae, atque ita possit vivere. Ego igitur quo modo ad regem intrare potero, quae triginta iam diebus non sum vocata ad eum? Esther 4:11
- [Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.] Esther 5:1
- Statimque rex, Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, et iuberet Mardochaeum affigi patibulo, quod ei fuerat praeparatum. Esther 6:4
- et emissa similitudo manus adprehendit me in cincinno capitis mei et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Hierusalem in visione Dei iuxta ostium interius quod respiciebat aquilonem ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem Ezec. 8:3
- et introduxit me in atrium domus Domini interius et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem et adorabant ad ortum solis Ezec. 8:16
- cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius Ezec. 10:3
- et introduxit me in atrium interius ad portam australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores Ezec. 40:28
- et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores Ezec. 40:32
- et mensus est longitudinem aedificii contra faciem eius quod erat separatum ad dorsum ekthetas ex utraque parte centum cubitorum et templum interius et vestibula atrii Ezec. 41:15
- et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius et ecce repleta erat gloria Domini domus Ezec. 43:5
- et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est atrium interius Ezec. 44:21
- et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus Ezec. 44:27