Haller's Concordance: INTERNICIONEM
- quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus Num. 17:13
- percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius Num. 21:35
- tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius percussimusque eos usque ad internicionem Dt. 3:3
- tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque ad internicionem non inibis cum eis foedus nec misereberis earum Dt. 7:2
- caesis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem paene consumptis hii qui Israhel effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas Josu. 10:20
- eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internicionem Josu. 10:33
- percussitque omnes animas quae ibidem morabantur non dimisit in ea ullas reliquias sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque urbem permisit incendio Josu. 11:11
- et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad internicionem caderet Judg. 4:16
- et misit te Dominus in via et ait vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum 1 Ki. 15:18
- et exclamavit Abner ad Ioab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desaeviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos 2 Ki. 2:26
- et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat usque Gerar et ruerunt Aethiopes usque ad internicionem quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante tulerunt ergo spolia multa 2 Par. 14:13
- ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum Isa. 10:7
- et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem Iacob et Israhel in blasphemiam Isa. 43:28
- cito veniet gradiens ad aperiendum et non interficiet usque ad internicionem nec deficiet panis eius Isa. 51:14
- et inmittam in vos famem et bestias pessimas usque ad internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum Ezec. 5:17
- senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres interficite usque ad internicionem omnem autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite coeperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus Ezec. 9:6