Haller's Concordance: INTERROGABANT
- interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens statimque adprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia Judg. 12:6
- surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me Ps. 35:11
- quaesierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui non quaesierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quae non vocabat nomen meum Isa. 65:1
- mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad inludendum et cute capitis eius cum capillis detracta interrogabant si manducaret priusquam toto corpore per membra singula puniretur 2 Ma. 7:7
- et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum Mt. 12:10
- et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam Mk. 7:17
- et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum Mk. 9:11
- et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum Mk. 9:28
- et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum Mk. 10:2
- et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes Mk. 12:18
- et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas Mk. 13:3
- et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus Lk. 3:10
- interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris Lk. 3:14
- interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola Lk. 8:9
- et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit Lk. 22:64
- iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video Jn. 9:15
- igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel Acts 1:6
- et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos Acts 4:7
- et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium Acts 10:18
- Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant Rom. 10:20