Haller's Concordance: INTERROGATE
- interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis Job 21:29
- haec dicit Dominus Sanctus Israhel plastes eius ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi Isa. 45:11
- haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus Jer. 6:16
- ideo haec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia quae fecit nimis virgo Israhel Jer. 18:13
- interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversae sunt universae facies in auruginem Jer. 30:6
- et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum Mt. 2:8
- in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis Mt. 10:11
- quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur Jn. 9:21
- propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate Jn. 9:23