Haller's Concordance: INTERROGAVIT
- interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco Gen. 32:29
- invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret Gen. 37:15
- interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix Gen. 38:21
- at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum Gen. 43:7
- at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit Gen. 43:27
- quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri Gen. 47:3
- et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi 1 Ki. 3:17
- abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad cisternam magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Rama 1 Ki. 19:22
- et interrogavit rex mulierem quae narravit ei deditque ei rex eunuchum unum dicens restitue ei omnia quae sua sunt et universos reditus agrorum a die qua reliquit terram usque ad praesens 4 Ki. 8:6
- tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare iussisti Tob. 6:7
- interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac iura maiorum: Esther 1:13
- mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis Jer. 37:17
- stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem quaerens commiscens sagittas interrogavit idola exta consuluit Ezec. 21:21
- Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, Dan. 2:15
- populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo Osee 4:12
- at ille infelix interrogavit si est potens in saeculo qui imperavit agi diem sabbatorum 2 Ma. 15:3
- et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum Mt. 22:35
- congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus Mt. 22:41
- Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis Mt. 27:11
- et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem Mk. 8:5
- et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret Mk. 8:23
- et interrogavit eos quid inter vos conquiritis Mk. 9:16
- et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia Mk. 9:21
- et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum Mk. 12:28
- et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his Mk. 14:60
- et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis Mk. 15:2
- Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant Mk. 15:4
- Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset Mk. 15:44
- interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum Lk. 8:30
- et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae Lk. 9:18
- et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent Lk. 15:26
- et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo Lk. 18:18
- stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum Lk. 18:40
- Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis Lk. 23:3
- Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset Lk. 23:6
- iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum Jn. 18:7
- pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius Jn. 18:19
- et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum Acts 5:27
- adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi Acts 23:19