Haller's Concordance: AGEBANT
- et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Aegypti 1 Ki. 27:8
- et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant Wis. 18:2
- arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordiae initium stillans in eos 2 Ma. 8:27
- hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Iudam ac blasphemantes et loquentes quae fas non est 2 Ma. 12:14
- sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum Rom. 3:13
- et ambulavit unaquaque gens in voluntate sua, et impie agebant coram te et spernebant praecepta tua, et tu non prohibuisti eos. 4 Esd. 3:8