Haller's Concordance: INTONUIT
- factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a filiis Israhel 1 Ki. 7:10
- et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis Ps. 18:13
- vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas Ps. 29:3
- et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam Sir. 46:20