Haller's Concordance: INTRABUNT
- et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranae Ex. 8:4
- cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis Num. 4:15
- sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat Num. 4:19
- Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum Dt. 23:3
- qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini Dt. 23:8
- proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum 2 Ki. 5:8
- haec est porta Domini iusti intrabunt in eam Ps. 118:20
- et ait ad me aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aquae Ezec. 47:8
- urbem ingredientur in muro current domos conscendent per fenestras intrabunt quasi fur Joel 2:9
- videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt Lk. 18:24
- ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi Acts 20:29