Haller's Concordance: INTRO
- vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est Lev. 11:33
- sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras 2 Par. 29:16
- et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua tormentum praestat Wis. 17:12
- Et risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint haec. Dan. 14:18
- nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant intro ferentes ea quae non licebat 2 Ma. 6:4
- Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem Mt. 26:58
- Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem Mk. 14:54
- milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem Mk. 15:16
- et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam Acts 12:14