Haller's Concordance: INTROIENS
- ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur Gen. 38:9
- festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit Gen. 43:30
- quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate Lev. 14:48
- et introiens munda manebat in tabernaculum usque dum acciperet escam suam in vesperam Jud. 12:9
- nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem Mk. 7:15
- et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare Mk. 7:18