Haller's Concordance: INTROIERUNT
- et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris Gen. 7:16
- vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos Gen. 19:5
- haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt Ex. 1:1
- introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi Ex. 10:3
- cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit 3 Ki. 11:18
- et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra eius egressi sunt Ezec. 36:20
- panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum: donec complerentur trium hebdomadarum dies. Dan. 10:3
- et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam et dixerunt 1 Ma. 8:19
- et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare Mk. 5:13
- adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha Jn. 18:28
- exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt Acts 16:40
- fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introierunt Acts 17:10
- quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem Heb. 4:6
- et dixit: vocate adulescentes, et ipsi indicabunt verba sua, et vocati sunt et introierunt. 3 Esd. 3:16
- per introitus autem angustos fluminis Eufraten introierunt. 4 Esd. 13:43