Haller's Concordance: INTROIIT
- introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone Isa. 39:3
- quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant Mk. 2:26
- venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu Mk. 15:43
- factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit Acts 5:7
- ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum Heb. 6:20
- non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis Heb. 9:24
- ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit Jas. 5:4