Haller's Concordance: INTROIVIT
- tunc introivit Bagao ad Iudith et dixit non vereatur bona puella introire ad dominum meum ut honorificetur ante faciem eius et manducet cum eo et bibat vinum in iucunditate Jud. 12:12
- invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum Wis. 2:24
- in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives Isa. 38:1
- sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe Mt. 24:38
- et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam Mk. 3:1
- et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim Mk. 11:11
- surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea Lk. 4:38
- et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius Jn. 13:27
- haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius Jn. 18:1
- sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis Jn. 18:15
- introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum Jn. 18:33
- et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit Jn. 20:5
- venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita Jn. 20:6
- tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit Jn. 20:8
- et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto Acts 9:17
- altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis Acts 10:24
- dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum Acts 11:8
- secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis Acts 17:2
- neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa Heb. 9:12