Haller's Concordance: AGERET
- et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea 2 Ki. 8:10
- et venit Urias ad David quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum 2 Ki. 11:7
- et deperiret eam valde ita ut aegrotaret propter amorem eius quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea 2 Ki. 13:2
- sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab mater enim eius inpulit eum ut impie ageret 2 Par. 22:3
- oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret paenitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai 2 Par. 33:19
- et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua Apoc. 2:21
- quousque benigne ageret terra sabbata sua. omni tempore desertionis suae sabbatizavit in adimpletione annorum septuaginta. 3 Esd. 1:58