Haller's Concordance: INTUITUS
- intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum Gen. 19:28
- mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi Num. 22:41
- dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius Num. 24:4
- collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est Job 16:9
- semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis Job 28:7
- intuitus sum et non erat homo et omne volatile caeli recessit Jer. 4:25
- et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi Ezec. 10:22
- Tu rex videbas, et ecce quasi statua una grandis: statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis. Dan. 2:31
- Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam. Dan. 14:17
- Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me Mk. 10:21
- et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus Jn. 1:42
- hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret Acts 14:9