Haller's Concordance: INTULERUNT
- et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino Num. 31:54
- tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon 1 Ki. 5:2
- venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini 1 Ki. 7:1
- et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin 3 Ki. 8:6
- et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi porro vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum Levitis 2 Par. 5:5
- et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin 2 Par. 5:7
- intulerunt tam primitias quam decimas et quaecumque voverant fideliter fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita et Semei frater eius secundus 2 Par. 31:12
- et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum 1 Ma. 2:38
- et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum 1 Ma. 4:49
- et hii qui susceperunt sacerdotes et Levitae aurum et argentum et vasa quae erant in Hierusalem intulerunt in templum Domini. 3 Esd. 8:61