Haller's Concordance: INVASIT
- cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum Gen. 15:12
- cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes Gen. 35:5
- et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israhel per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus eius invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus 1 Ki. 11:7
- post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam 1 Ki. 18:10
- tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum Jud. 4:2
- insuper etiam fames invasit eos et ab ariditate aquae iam inter mortuos conputantur Jud. 11:10
- loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est Osee 13:1
- cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius Acts 28:3