Haller's Concordance: INVENERIS
- quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola Gen. 31:32
- quaere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam Dt. 13:14
- similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam Dt. 22:3
- si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis Dt. 22:6
- nunc igitur si quid habes ad manum vel quinque panes da mihi aut quicquid inveneris 1 Ki. 21:3
- et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui quae est in Hierusalem 1 Esd. 7:16
- sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit Pr. 24:14
- et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israhel Ezec. 3:1
- et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. Dan. 14:11
- mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea. 4 Esd. 2:23