Haller's Concordance: INVENERIT
- ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me Gen. 4:14
- si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit Ex. 22:6
- sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines Lev. 6:3
- quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet Lev. 7:17
- quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur Lev. 12:8
- qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam Lev. 14:3
- reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram Lev. 14:39
- quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum Lev. 25:28
- ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae Num. 6:21
- aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit Num. 35:21
- si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa Dt. 22:23
- si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit Dt. 22:28
- si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua Dt. 24:1
- accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros Josu. 7:14
- quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est 1 Ki. 10:7
- quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me 1 Ki. 24:19
- interroga pueros tuos et indicabunt tibi nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus quodcumque invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo David 1 Ki. 25:8
- qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino Pr. 8:35
- in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non satiabitur sanguine Sir. 12:16
- et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet Sir. 19:25
- et oephi per vitulum oephi quoque per arietem faciet sacrificium agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi Ezec. 46:7
- et in nundinis et in sollemnitatibus erit sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi Ezec. 46:11
- beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem Mt. 24:46
- beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis Lk. 12:37
- et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi Lk. 12:38
- beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem Lk. 12:43
- et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens Lk. 15:5
- et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram Lk. 15:9