Haller's Concordance: INVENIAM
- ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te Gen. 30:27
- habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo Gen. 32:5
- respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei Gen. 33:15
- sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo Gen. 34:11
- si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc Ex. 33:13
- sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis Num. 11:15
- et ait rex Sibae tua sint omnia quae fuerunt Mifiboseth dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex 2 Ki. 16:4
- igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem Job 17:10
- quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius Job 23:3
- donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob Ps. 132:5
- quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat Cant. 8:1
- timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos 2 Cor. 12:20