Haller's Concordance: INVENIATUR
- nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficus Dt. 18:10
- aufer iniquitatem famulae tuae faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem quia proelia Domini domine mi tu proeliaris malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae 1 Ki. 25:28
- est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob Sir. 23:15
- nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur Sir. 42:10
- haec dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum Isa. 65:8
- hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur 1 Cor. 4:2
- ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi 1 Pet. 1:7