Haller's Concordance: INVENIENT
- et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me haec mala Dt. 31:17
- cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagoenam vini 1 Ki. 10:3
- tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me Pr. 1:28
- ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me Pr. 8:17
- qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant Wis. 6:11
- qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem Sir. 32:18
- qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent Sir. 32:20
- onager adsuetus in solitudine in desiderio animae suae adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quaerunt eam non deficient in menstruis eius invenient eam Jer. 2:24
- haec dicit Dominus Deus adhuc in hoc invenient me domus Israhel ut faciam eis multiplicabo eos sicut gregem hominum Ezec. 36:37
- in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis Osee 5:6
- et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi Osee 12:8
- et commovebuntur a mari usque ad mare et ab aquilone usque ad orientem circumibunt quaerentes verbum Domini et non invenient Amos 8:12
- et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam et desiderabunt mori et fugiet mors ab ipsis Apoc. 9:6
- et poma tua desiderii animae discessit a te et omnia pinguia et clara perierunt a te et amplius illa iam non invenient Apoc. 18:14