Haller's Concordance: INVENIES
- cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quaesieris et tota tribulatione animae tuae Dt. 4:29
- cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo 1 Ki. 10:2
- tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum 1 Par. 28:9
- ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa est 1 Esd. 4:15
- contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies Ps. 10:15
- tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies Pr. 2:5
- et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus Pr. 3:4
- mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum Eccl. 11:1
- quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam Sir. 3:20
- et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum Sir. 3:34
- fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam Sir. 6:18
- in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem Sir. 6:29
- benefac iusto et invenies retributionem magnam et si non ab ipso certe a Domino Sir. 12:2
- nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam Sir. 12:7
- si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem Sir. 12:17
- vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore Sir. 13:32
- ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem Sir. 18:20
- deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius Sir. 22:16
- in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua Sir. 25:5
- si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum Sir. 27:9
- confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est Sir. 29:3
- audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba Sir. 31:26
- vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum Sir. 40:18
- non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas Sir. 42:1
- quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te Isa. 41:12
- ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te Mt. 17:27
- et invenies in admonitionibus scripta de his et scies, quoniam civitas ista fuit refuga et reges et civitates concutiens, 3 Esd. 2:22
- homines quidem per nomina invenies servasse mandata tua, gentes autem non invenies. 4 Esd. 3:36