Haller's Concordance: INVENIET
- ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc 1 Ki. 23:17
- cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua 3 Ki. 18:12
- dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet Job 27:19
- inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te Ps. 21:8
- qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino Pr. 8:35
- mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias Pr. 11:16
- non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium Pr. 12:27
- quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis Pr. 14:6
- qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum Pr. 17:20
- qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona Pr. 19:8
- multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet Pr. 20:6
- qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam Pr. 21:21
- qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit Pr. 28:23
- vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem Pr. 29:9
- aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius Pr. 31:10
- multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam Eccl. 7:24
- qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet Wis. 6:15
- qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum Sir. 27:17
- qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata illius servans servabit Sir. 28:1
- peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem Sir. 32:21
- propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria et semitas suas non inveniet Osee 2:6
- et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quaeret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc Osee 2:7
- qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam Mt. 10:39
- qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam Mt. 16:25
- dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra Lk. 18:8
- ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet Jn. 10:9