Haller's Concordance: INVENIMUS
- ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam Gen. 26:32
- mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non Gen. 37:32
- quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamus Gen. 43:21
- pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum Gen. 44:8
- precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem Num. 32:5
- ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo Job 32:13
- ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus Ps. 132:6
- et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit Wis. 9:16
- FE aperuerunt super te os suum omnes inimici tui sibilaverunt et fremuerunt dentibus dixerunt devoravimus en ista est dies quam expectabamus invenimus vidimus Lam. 2:16
- coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse Lk. 23:2
- invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus Jn. 1:41
- invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth Jn. 1:45
- dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus Acts 5:23
- factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus Acts 23:9
- invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum Acts 24:5
- omnia nota sint domino nostro regi, quia cum advenissemus in regionem Iudaeae et introissemus in Hierusalem, invenimus Iudaeos aedificantes domum Domini Dei magnam 3 Esd. 6:8
- et respondi et dixi: et quomodo invenimus modo, quoniam rogavit primus Abraham propter Sodomitas, et Moyses pro patribus qui in deserto peccaverunt, 4 Esd. 7:106