Haller's Concordance: INVENIO
- et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi huius super me Num. 11:11
- multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant Ps. 40:5
- dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat Lk. 13:7
- ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine Lk. 23:4
- ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam Lk. 23:22
- dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam Jn. 18:38
- ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo Jn. 19:5
- cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam Jn. 19:6
- scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio Rom. 7:18
- invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet Rom. 7:21
- esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non enim invenio opera tua plena coram Deo meo Apoc. 3:2