Haller's Concordance: INVENISSET
- dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum Gen. 4:15
- quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam Gen. 8:9
- cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur Gen. 16:7
- misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam Gen. 38:20
- si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum Job 31:29
- audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei Jn. 9:35
- et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem Acts 9:2
- quem cum invenisset perduxit Antiochiam et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani Acts 11:26
- Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est Acts 12:19
- et dedit ei rex gloriam, quod invenisset gratiam in omni dignitate et desiderio in conspectu eius. 3 Esd. 8:4