Haller's Concordance: INVENISTI
- et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te Gen. 31:37
- ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam Gen. 38:23
- dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me Ex. 33:12
- dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine Ex. 33:17
- dixitque David ad Achis quid enim feci et quid invenisti in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis 1 Ki. 29:8
- et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini 3 Ki. 21:20
- et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo foedus ut dares ei terram Chananei Chetthei Amorrei et Ferezei et Iebusei et Gergesei ut dares semini eius et implesti verba tua quoniam iustus es 2 Esd. 9:8
- et dixit ad eam Holofernis bibe nunc et accumbe in iucunditate quoniam gratiam invenisti coram me Jud. 12:17
- probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti Ps. 17:3
- mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud Pr. 25:16
- in multitudine viae tuae laborasti non dixisti quiescam vitam manus tuae invenisti propterea non rogasti Isa. 57:10
- et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum Lk. 1:30
- scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces Apoc. 2:2
- et respondit ad me et dixit: quoniam invenisti gratiam coram oculis meis, et hoc tibi demonstrabo. dies iudicii audax est et omnibus signaculum veritatis demonstrans. quemadmodum nunc non mittit pater filium vel filius patrem aut dominus servum vel fidus carissimum, ut pro eo intellegat aut dormiat aut manducet aut curetur, 4 Esd. 7:104