Haller's Concordance: INVIA
- Omnis autem provincia et civitas, quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus, et inobedientiae. Esther 16:24
- in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam Ps. 63:2
- laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium Isa. 35:1
- confusa est mater vestra nimis et adaequata pulveri quae genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens Jer. 50:12
- quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam et fuerit invia eo quod non sit pertransiens propter bestias Ezec. 14:15
- et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti Ezec. 19:13