Haller's Concordance: INVIAM
- ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes Job 38:27
- ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum Ps. 107:35
- aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum Isa. 41:18
- et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo Jer. 2:6
- et dedero terram inviam et desolatam eo quod praevaricatores extiterint dicit Dominus Deus Ezec. 15:8
- ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram inviam et interficiam eam siti Osee 2:3
- et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit Joel 2:20